

Canticum Canticorum*
Caput 5: Versus 15
Crura illius columnae,id est, itinera passionis, incarnationis, quaecolumnaedicuntur propter rectitudinem et firmitatem, quia quidquid per eum gestum est, ante tempora a Deo dispositum est.Fundatae super bases.Id est super prophetas, quia talis apparuit, qualis praedictus ab illis in divina dispositione legentibus. Velbasesipsa dispositio Dei, quae ordinavit.Species ejus ut Libani.Quid per singula ipsius Redemptoris membra laudo, totum brevi comprehendam: quomodoLibanusaltitudine et amplitudine est insignis; ita Dominus inter omnes qui de terra orti sunt, antecellit. Et sicut ille mons nobilium ferax est arborum, ita ille omnes sanctos in se radicatos extollit et conservat; et sicutcedruspulchritudine, fortitudine, sublimitate, odore, omne decus silvarum antecedit: sic dilectusspeciosus forma prae filiis hominum[Psal. 44.], quia ipse non accepit ad mensuram, et deplenitudine ejus omnes accepimus[Joan.].